Add parallel Print Page Options

32 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciae regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor.

Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.

Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam:

et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt:

et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis?

Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens:

Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.

Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit haereditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset:

et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos.

10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.

11 Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus:

12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris.

13 Et praecepi Baruch coram eis, dicens:

14 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis:

15 haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineae in terra ista.

16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:

17 Heu! heu! heu! Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:

18 qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.

19 Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus.

20 Qui posuisti signa et portenta in terra AEgypti usque ad diem hanc, et in Israel, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies haec.

21 Et eduxisti populum tuum Israel de terra AEgypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno:

22 et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle.

23 Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt: omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala haec.

24 Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldaeorum qui praeliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiae: et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis.

25 Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum?

26 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:

27 Ecce ego Dominus Deus universae carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum?

28 Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam.

29 Et venient Chaldaei praeliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.

30 Erant enim filii Israel et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua: filii Israel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus.

31 Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec, a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,

32 propter malitiam filiorum Israel et filiorum Juda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem.

33 Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam.

34 Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam.

35 Et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc: et in peccatum deducerent Judam.

36 Et nunc propter ista, haec dicit Dominus Deus Israel ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste:

37 Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter:

38 et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.

39 Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos.

40 Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.

41 Et laetabor super eis, cum bene eis fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.

42 Quia haec dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.

43 Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manus Chaldaeorum.

44 Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.

33 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens:

Haec dicit Dominus, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus: Dominus nomen ejus:

Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis.

Quia haec dicit Dominus Deus Israel ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quae destructae sunt, et ad munitiones, et ad gladium

venientium ut dimicent cum Chaldaeis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum:

Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.

Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, et aedificabo eos sicut a principio.

Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.

Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis: et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.

10 Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quae desolatae sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore,

11 vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terrae sicut a principio, dicit Dominus.

12 Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum.

13 In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt, et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.

14 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Juda.

15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra:

16 in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster.

17 Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israel:

18 et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et caedat victimas omnibus diebus.

19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:

20 Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,

21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitae et sacerdotes ministri mei.

22 Sicuti enumerari non possunt stellae caeli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.

23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:

24 Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duae cognationes quas elegerat Dominus abjectae sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.

25 Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges caelo et terrae non posui,

26 equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.

34 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terrae quae erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens:

Haec dicit Dominus Deus Israel: Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni:

et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis: et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.

Attamen audi verbum Domini, Sedecia, rex Juda: Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio,

sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et: Vae domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.

Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba haec in Jerusalem.

Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azecha: hae enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitae.

Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Jerusalem, praedicans

ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judaeo et fratre suo.

10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis: audierunt igitur, et dimiserunt.

11 Et conversi sunt deinceps: et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et famulas.

12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens:

13 Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra AEgypti, de domo servitutis, dicens:

14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei: et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam.

15 Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam:

16 et reversi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis, et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancillae.

17 Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo: ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae.

18 Et dabo viros qui praevaricantur foedus meum, et non observaverunt verba foederis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus,

19 principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli:

20 et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae.

21 Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quaerentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.

22 Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et praeliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni: et civitates Juda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator.