Add parallel Print Page Options

35 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiae regis Juda, dicens:

Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.

Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiae filii Habsaniae, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum,

et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliae hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli:

et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos: Bibite vinum.

Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum:

et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini.

Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae,

et non aedificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus:

10 sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quae praecepit nobis Jonadab pater noster.

11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae: et mansimus in Jerusalem.

12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:

13 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus.

14 Praevaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.

15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris: et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.

16 Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis: populus autem iste non obedivit mihi.

17 Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt; vocavi illos, et non responderunt mihi.

18 Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod obedistis praecepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quae praecepit vobis,

19 propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.

36 Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens:

Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israel et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiae usque ad diem hanc:

si forte, audiente domo Juda universa mala quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum.

Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae: et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri:

et praecepit Jeremias Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.

Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii: insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis,

si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima: quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus adversus populum hunc.

Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat ei Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini.

Factum est autem in anno quinto Joakim filii Josiae regis Juda, in mense nono: praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Juda in Jerusalem.

10 Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiae in domo Domini, in gazophylacio Gamariae filii Saphan scribae, in vestibulo superiori, in introitu portae novae domus Domini, audiente omni populo.

11 Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro,

12 descendit in domum regis, ad gazophylacium scribae, et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiae, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiae, et universi principes:

13 et nuntiavit eis Michaeas omnia verba quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi.

14 Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi, dicentes: Volumen ex quo legisti, audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua, et venit ad eos:

15 et dixerunt ad eum: Sede, et lege haec in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum.

16 Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nuntiare debemus regi omnes sermones istos.

17 Et interrogaverunt eum, dicentes: Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus.

18 Dixit autem eis Baruch: Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento.

19 Et dixerunt principes ad Baruch: Vade, et abscondere, tu et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis.

20 Et ingressi sunt ad regem in atrium: porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamae scribae, et nuntiaverunt, audiente rege, omnes sermones.

21 Misitque rex Judi ut sumeret volumen: qui tollens illud de gazophylacio Elisamae scribae, legit, audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem.

22 Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis.

23 Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribae, et projecit in ignem qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula.

24 Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua, rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos.

25 Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum: et non audivit eos.

26 Et praecepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiae filio Ezriel, et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam: abscondit autem eos Dominus.

27 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, postquam combusserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Jeremiae, dicens:

28 Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda.

29 Et ad Joakim regem Juda dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud, dicens: Quare scripsisti in eo annuntians: Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et jumentum?

30 Propterea haec dicit Dominus contra Joakim regem Juda: Non erit ex eo qui sedeat super solium David: et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem.

31 Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitates suas: et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum quod locutus sum ad eos, et non audierunt.

32 Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriae scribae: qui scripsit in eo ex ore Jeremiae omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni: et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant.

37 Et regnavit rex Sedecias filius Josiae pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda:

et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Jeremiae prophetae.

Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.

Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de AEgypto, et audientes Chaldaei qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.

Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens:

Haec dicit Dominus Deus Israel: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in AEgyptum:

et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.

Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei: quia non abibunt.

Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum qui praeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.

10 Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,

11 egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.

12 Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portae per vices, nomine Jerias filius Selemiae filii Hananiae: et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chaldaeos profugis.

13 Et respondit Jeremias: Falsum est: non fugio ad Chaldaeos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes:

14 quam ob rem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribae: ipse enim praepositus erat super carcerem.

15 Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis.

16 Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis.

17 Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris?

18 ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc?

19 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribae, ne moriar ibi.

20 Praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris.