Add parallel Print Page Options

46 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

Ad AEgyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis AEgypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiae regis Juda.

Praeparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.

Jungite equos, et ascendite, equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum caesos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus.

Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.

Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus?

AEgyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus.

Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, AEthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia AEgypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi.

12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.

13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram AEgypti:

14 Annuntiate AEgypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et praepara te, quia devorabit gladius ea quae per circuitum tuum sunt.

15 Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii columbae.

17 Vocate nomen Pharaonis regis AEgypti: tumultum adduxit tempus.

18 Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia AEgypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa AEgyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.

21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.

22 Vox ejus quasi aeris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi caedentes ligna.

23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.

24 Confusa est filia AEgypti, et tradita in manu populi aquilonis.

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super AEgyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo:

26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus: et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israel: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuae: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.

47 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palaestinos, antequam percuteret Pharao Gazam.

Haec dicit Dominus: Ecce aquae ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae,

a strepitu pompae armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,

pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis: depopulatus est enim Dominus Palaestinos, reliquias insulae Cappadociae.

Venit calvitium super Gazam; conticuit Ascalon, et reliquiae vallis earum: usquequo concideris?

O mucro Domini, usquequo non quiesces? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.

Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi?

48 Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vae super Nabo, quoniam vastata est, et confusa! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.

Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus.

Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.

Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricae in deserto:

pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus:

Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertae erunt, et inhabitabiles.

10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.

12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.

13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.

14 Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad praeliandum?

15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex: Dominus exercituum nomen ejus.

16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.

17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?

18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiae Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te: dissipavit munitiones tuas.

19 In via sta, et prospice, habitatio Aroer: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit?

20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,

21 et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,

22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,

23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,

24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.

25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.

26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.

27 Fuit enim in derisum tibi Israel: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es, captivus duceris.

28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.

29 Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.

31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes:

32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuae transierunt mare; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit.

33 Ablata est laetitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit.

34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquae quoque Nemrim pessimae erunt.

35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.

36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium:

38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.

39 Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.

40 Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.

41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensae sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,

42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.

44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.

46 Vae tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem.

47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.