Add parallel Print Page Options

11 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:

Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?

Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?

Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.

Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,

ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!

Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?

Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?

Longior terra mensura ejus, et latior mari.

10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?

11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?

12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.

14 Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,

15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.

16 Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis.

17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.

18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies.

19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.

20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animae.

12 Respondens autem Job, dixit:

Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?

Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec quae nostis ignorat?

Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas.

Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.

Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.

Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia caeli, et indicabunt tibi.

Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.

Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit?

10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis.

11 Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem?

12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.

13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.

14 Si destruxerit, nemo est qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.

15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.

16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.

17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.

18 Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.

19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:

20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.

21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.

22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.

23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.

24 Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium:

25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.

13 Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.

Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.

Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:

prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.

Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.

Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.

Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos?

numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini?

aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?

10 Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.

11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.

12 Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae.

13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.

14 Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?

15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

16 Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.

17 Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris.

18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.

19 Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?

20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:

21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.

22 Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.

23 Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi.

24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?

25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:

26 scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.

27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:

28 qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.