Add parallel Print Page Options

17 Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum.

Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.

Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.

Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.

Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.

Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.

Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.

Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.

Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.

10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.

11 Dies mei transierunt; cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.

12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.

13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.

14 Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus.

15 Ubi est ergo nunc praestolatio mea? et patientiam meam quis considerat?

16 In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?

18 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.

Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis?

Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?

Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?

Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur.

Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum.

Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.

Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.

10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.

11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.

12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.

13 Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors.

14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.

15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.

16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus.

17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.

18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.

19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.

20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.

21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.