Add parallel Print Page Options

20 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:

Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.

Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.

Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,

quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.

Si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,

quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est?

Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna.

Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.

10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.

11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient.

12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.

13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.

14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.

15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.

16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.

17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)

18 Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non aedificavit eam.

20 Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.

21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.

22 Cum satiatus fuerit, arctabitur: aestuabit, et omnis dolor irruet super eum.

23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.

24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum.

25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles.

26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo.

27 Revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.

28 Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei.

29 Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino.

21 Respondens autem Job, dixit:

Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam.

Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.

Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?

Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.

Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.

Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?

Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.

10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata foetu suo.

11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.

12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.

13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.

15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.

17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?

18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.

19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.

20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.

21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?

22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?

23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:

24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:

25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus:

26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.

27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.

28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?

29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis:

30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

31 Quis arguet coram eo viam ejus? et quae fecit, quis reddet illi?

32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.

33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.

34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?