Add parallel Print Page Options

21 Respondens autem Job, dixit:

Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam.

Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.

Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?

Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.

Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.

Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?

Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.

10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata foetu suo.

11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.

12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.

13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.

15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.

17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?

18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.

19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.

20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.

21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?

22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?

23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:

24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:

25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus:

26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.

27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.

28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?

29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis:

30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

31 Quis arguet coram eo viam ejus? et quae fecit, quis reddet illi?

32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.

33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.

34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?

22 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:

Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae?

Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?

Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,

et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?

Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.

Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.

In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.

Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.

10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.

11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?

12 an non cogitas quod Deus excelsior caelo sit, et super stellarum verticem sublimetur?

13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.

14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat.

15 Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,

16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?

17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, aestimabant eum,

18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me.

19 Videbunt justi, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos:

20 nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis?

21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos.

22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.

23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.

24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.

25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.

26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.

27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.

28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.

29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.

30 Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.

23 Respondens autem Job, ait:

Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.

Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?

Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:

ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.

Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.

Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.

Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.

15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.