Add parallel Print Page Options

23 Respondens autem Job, ait:

Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.

Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?

Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:

ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.

Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.

Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.

Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.

15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

24 Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.

Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos.

Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae.

Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.

Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.

Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.

Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:

quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.

Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.

10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.

12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur.

13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.

15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.

16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.

18 Levis est super faciem aquae: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.

19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.

20 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.

21 Pavit enim sterilem quae non parit, et viduae bene non fecit.

22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitae suae.

23 Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius.

24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.

25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?