Add parallel Print Page Options

25 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?

Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?

Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus:

quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?

26 Respondens autem Job dixit:

Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis?

Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam.

Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum?

Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.

Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.

Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.

Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.

Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.

10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.

11 Columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.

12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.

13 Spiritus ejus ornavit caelos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.

14 Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?