Add parallel Print Page Options

27 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:

Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.

Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,

non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.

Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.

Quae est enim spes hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus?

Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia?

10 aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?

11 Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam.

12 Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini?

13 Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane:

15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.

16 Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta:

17 praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.

18 AEdificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.

19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

20 Apprehendet eum quasi aqua inopia: nocte opprimet eum tempestas.

21 Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.

22 Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet.

23 Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.

28 Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.

Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.

Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat: lapidem quoque caliginis et umbram mortis.

Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.

Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est.

Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum.

Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.

Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.

Ad silicem extendit manum suam: subvertit a radicibus montes.

10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.

11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.

12 Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiae?

13 Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.

14 Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum.

15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.

16 Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.

17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.

18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis.

19 Non adaequabitur ei topazius de AEthiopia, nec tincturae mundissimae componetur.

20 Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiae?

21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque caeli latet.

22 Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus.

23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.

24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub caelo sunt respicit.

25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.

26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:

27 tunc vidit illam et enarravit, et praeparavit, et investigavit.

28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.