Add parallel Print Page Options

29 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:

Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?

Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris:

sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:

quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:

quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei:

quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.

Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.

Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.

10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.

11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi:

12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.

13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.

14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.

15 Oculus fui caeco, et pes claudo.

16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.

17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.

18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.

19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.

20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.

21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.

22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.

23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.

24 Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram.

25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.

30 Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:

quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni:

egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.

Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum:

qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.

In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream:

qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant:

filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.

Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.

10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.

11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.

12 Ad dexteram orientis calamitates meae illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.

13 Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et praevaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium.

14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.

15 Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.

16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.

17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.

18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me.

19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.

20 Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.

21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi.

22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide.

23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.

24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.

25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.

26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.

27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: praevenerunt me dies afflictionis.

28 Moerens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam.

29 Frater fui draconum, et socius struthionum.

30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.

31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.

31 Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.

Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis?

Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam?

Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?

Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,

appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.

Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula,

seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.

Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,

10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.

11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.

12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.

13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me:

14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo illi?

15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus?

16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae expectare feci;

17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea

18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum);

19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem;

20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est;

21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem:

22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.

23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.

24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea;

25 si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea;

26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,

27 et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo:

28 quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.

29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum:

30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.

31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur?

32 foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit.

33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam;

34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium.

35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,

36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi?

37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.

38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent:

39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi:

40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job.