Add parallel Print Page Options

Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,

et locutus est:

Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.

Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.

Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.

Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.

Sit nox illa solitaria, nec laude digna.

Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.

Obtenebrentur stellae caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae.

10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.

11 Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii?

12 Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus?

13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem

14 cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines;

15 aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento;

16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.

17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.

18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.

19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.

20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt:

21 qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum;

22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum?

23 viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris?

24 Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquae, sic rugitus meus:

25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.

26 Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.

Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:

Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?

Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti;

vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.

Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.

Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?

Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?

Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,

flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos.

10 Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.

11 Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt.

12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.

13 In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines,

14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;

15 et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae.

16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi.

17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?

18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;

19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?

20 De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.

21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.