Add parallel Print Page Options

33 Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.

Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.

Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.

Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.

Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.

Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.

Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.

Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi:

Mundus sum ego, et absque delicto: immaculatus, et non est iniquitas in me.

10 Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.

11 Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas.

12 Hoc est ergo in quo non es justificatus: respondebo tibi, quia major sit Deus homine.

13 Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?

14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.

15 Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,

16 tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,

17 ut avertat hominem ab his quae facit, et liberet eum de superbia,

18 eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.

19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.

20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.

21 Tabescet caro ejus, et ossa, quae tecta fuerant, nudabuntur.

22 Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.

23 Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis aequitatem,

24 miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.

25 Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiae suae.

26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.

27 Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.

28 Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.

29 Ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,

30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.

31 Attende, Job, et audi me: et tace, dum ego loquor.

32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum.

33 Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam.

34 Pronuntians itaque Eliu, etiam haec locutus est:

Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me.

Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.

Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.

Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.

In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato.

Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam:

qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?

Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.

10 Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.

11 Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.

12 Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.

13 Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?

14 Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.

15 Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.

16 Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:

17 numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?

18 Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios;

19 qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.

20 Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi: et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.

21 Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.

22 Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,

23 neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.

24 Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.

25 Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.

26 Quasi impios percussit eos in loco videntium:

27 qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt:

28 ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.

29 Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?

30 Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.

31 Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.

32 Si erravi, tu doce me; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.

33 Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim coepisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.

34 Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.

35 Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.

36 Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis:

37 quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.