Add parallel Print Page Options

38 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?

Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.

Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? indica mihi, si habes intelligentiam.

Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?

Super quo bases illius solidatae sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus,

cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?

Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;

cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem?

10 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,

11 et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.

12 Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum?

13 Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea?

14 Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:

15 auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.

16 Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?

17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti?

18 Numquid considerasti latitudinem terrae? indica mihi, si nosti, omnia:

19 in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:

20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.

21 Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras?

22 Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,

23 quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli?

24 Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram?

25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,

26 ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur;

27 ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?

28 Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris?

29 De cujus utero egressa est glacies? et gelu de caelo quis genuit?

30 In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.

31 Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?

32 Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis?

33 Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra?

34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?

35 Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?

36 Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?

37 Quis enarrabit caelorum rationem? et concentum caeli quis dormire faciet?

38 Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur?

39 Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis,

40 quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?

41 Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?

39 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti?

Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum?

Incurvantur ad foetum, et pariunt, et rugitus emittunt.

Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas.

Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit?

cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.

Contemnit multitudinem civitatis: clamorem exactoris non audit.

Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit.

Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum?

10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?

11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos?

12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget?

13 Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.

14 Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea?

15 Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.

16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente.

17 Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.

18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus.

19 Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum?

20 Numquid suscitabis eum quasi locustas? gloria narium ejus terror.

21 Terram ungula fodit; exultat audacter: in occursum pergit armatis.

22 Contemnit pavorem, nec cedit gladio.

23 Super ipsum sonabit pharetra; vibrabit hasta et clypeus:

24 fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem.

25 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?

27 Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?

28 In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus.

29 Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt.

30 Pulli ejus lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.

31 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job:

32 Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.

33 Respondens autem Job Domino, dixit:

34 Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam ponam super os meum.

35 Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam.

40 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.

Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?

Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?

Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.

Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.

Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.

Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

10 Ecce behemoth quem feci tecum, foenum quasi bos comedet.

11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.

12 Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.

13 Ossa ejus velut fistulae aeris; cartilago illius quasi laminae ferreae.

14 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.

15 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludent ibi.

16 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.

17 Protegunt umbrae umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis.

18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.

19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.

20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?

21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?

22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?

23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?

24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?

25 Concident eum amici? divident illum negotiatores?

26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius?

27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.

28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur.