Add parallel Print Page Options

40 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:

Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.

Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?

Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?

Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.

Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.

Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.

Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

10 Ecce behemoth quem feci tecum, foenum quasi bos comedet.

11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.

12 Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.

13 Ossa ejus velut fistulae aeris; cartilago illius quasi laminae ferreae.

14 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.

15 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludent ibi.

16 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.

17 Protegunt umbrae umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis.

18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.

19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.

20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?

21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?

22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?

23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?

24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?

25 Concident eum amici? divident illum negotiatores?

26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius?

27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.

28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur.

41 Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?

Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt.

Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.

Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit?

Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido.

Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.

Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.

Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.

Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi.

10 De ore ejus lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae.

11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.

12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.

13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas.

14 Membra carnium ejus cohaerentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.

15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.

16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.

17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax:

18 reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.

19 Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundae.

20 Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.

21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.

22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.

23 Post eum lucebit semita: aestimabit abyssum quasi senescentem.

24 Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.

25 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae.

42 Respondens autem Job Domino, dixit:

Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.

Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.

Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.

Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.

Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.

Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.

Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.

Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job.

10 Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia.

11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.

12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae.

13 Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.

14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii.

15 Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra: deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum.

16 Vixit autem Job post haec centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum.