Add parallel Print Page Options

Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.

Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.

Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.

Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.

Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.

Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.

Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.

Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:

qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero;

10 qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa;

11 qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate;

12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant;

13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.

14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.

16 Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum.

17 Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:

18 quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.

19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.

20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.

21 A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.

22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis.

23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi.

24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis.

25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae.

26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.

27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.

Respondens autem Job, dixit:

Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera!

Quasi arena maris haec gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena:

quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me.

Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?

aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?

Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.

Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?

et qui coepit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?

10 Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.

11 Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?

12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.

13 Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.

14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.

15 Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.

16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix.

17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.

18 Involutae sunt semitae gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.

19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.

20 Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.

21 Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis.

22 Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?

23 vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?

24 Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me.

25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?

26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.

27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.

28 Verumtamen quod coepistis explete: praebete aurem, et videte an mentiar.

29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.

30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.