Add parallel Print Page Options

Respondens autem Job, dixit:

Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera!

Quasi arena maris haec gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena:

quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me.

Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?

aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?

Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.

Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?

et qui coepit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?

10 Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.

11 Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?

12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.

13 Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.

14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.

15 Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.

16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix.

17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.

18 Involutae sunt semitae gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.

19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.

20 Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.

21 Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis.

22 Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?

23 vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?

24 Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me.

25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?

26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.

27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.

28 Verumtamen quod coepistis explete: praebete aurem, et videte an mentiar.

29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.

30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.

Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui,

sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.

Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.

Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.

Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.

Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.

Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.

Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.

10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.

11 Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animae meae.

12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?

13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:

14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.

15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.

16 Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.

17 Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?

18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum.

19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?

20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?

21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam.

Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?

Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?

Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae:

tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus;

si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae,

in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.

Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam

(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),

10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.

11 Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?

12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.

13 Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.

14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.

15 Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.

16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.

17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.

18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.

19 Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii germinentur.

20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,

21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.

22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.

Et respondens Job, ait:

Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.

Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.

Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?

Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.

Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur.

Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.

Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris.

Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.

10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.

11 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam.

12 Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?

13 Deus, cujus irae nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.

14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?

15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor.

16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.

17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.

18 Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.

19 Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.

20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae.

22 Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.

23 Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat.

24 Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?

25 Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.

26 Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam.

27 Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor.

28 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.

29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?

30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae,

31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.

32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri.

33 Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.

34 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.

35 Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.