Add parallel Print Page Options

Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?

Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?

Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae:

tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus;

si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae,

in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.

Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam

(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),

10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.

11 Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?

12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.

13 Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.

14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.

15 Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.

16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.

17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.

18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.

19 Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii germinentur.

20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,

21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.

22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.

Et respondens Job, ait:

Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.

Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.

Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?

Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.

Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur.

Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.

Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris.

Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.

10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.

11 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam.

12 Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?

13 Deus, cujus irae nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.

14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?

15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor.

16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.

17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.

18 Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.

19 Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si aequitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.

20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae.

22 Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.

23 Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat.

24 Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?

25 Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.

26 Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam.

27 Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor.

28 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.

29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?

30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae,

31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.

32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri.

33 Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.

34 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.

35 Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.

10 Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animae meae.

Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.

Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?

Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?

Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,

ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,

et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?

Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente praecipitas me?

Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.

10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?

11 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.

12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.

13 Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.

14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?

15 Et si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

16 Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.

17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me.

18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.

19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.

20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,

21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:

22 terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.