Add parallel Print Page Options

22 Facta sunt autem Encaenia in Jerosolymis, et hiems erat.

23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.

24 Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.

25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me:

26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:

28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.

30 Ego et Pater unum sumus.

31 Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum.

32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?

33 Responderunt ei Judaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.

34 Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?

35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:

36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?

37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.

38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.

39 Quaerebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.

40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;

41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.

42 Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.

Read full chapter