Add parallel Print Page Options

11 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis ejus.

(Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)

Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.

Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.

Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.

Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;

deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum.

Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc?

Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:

10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

11 Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.

12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.

13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.

14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:

15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.

16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.

17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.

18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)

19 Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.

20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.

21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:

22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus.

24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.

25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:

26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc?

27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

28 Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.

29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;

Read full chapter