Add parallel Print Page Options

13 Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae:

sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:

surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se.

Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.

Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?

Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.

Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.

Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.

10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.

11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.

12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?

13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.

14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.

15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

16 Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum.

17 Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.

18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.

19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.

20 Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

Read full chapter