Add parallel Print Page Options

Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi.

Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.

Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.

Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.

Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.

Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.

Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.

Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,

10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.

13 Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam:

14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.

15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit.

16 Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.

17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me.

18 Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?

19 Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

20 Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?

21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.

22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Jesus.

23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quae faciebat.

24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.

Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum.

Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.

Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci?

Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.

Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.

Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.

Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri?

10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras?

11 Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.

12 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?

13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo.

14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:

15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

18 Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.

19 Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.

20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:

21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.

22 Post haec venit Jesus et discipuli ejus in terram Judaeam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.

23 Erat autem et Joannes baptizans, in AEnnon, juxta Salim: quia aquae multae erant illic, et veniebant et baptizabantur.

24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.

25 Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione.

26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.

27 Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.

28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.

29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.

30 Illum oportet crescere, me autem minui.

31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est.

32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.

33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.

34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.

35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.

36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisaei quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes

(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),

reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam.

Oportebat autem eum transire per Samariam.

Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo.

Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.

Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.

(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)

Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judaei Samaritanis.

10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.

11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?

12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?

13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum:

14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.

15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.

16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.

17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;

18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.

19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.

20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.

21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.

22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est.

23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.

24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.

26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum.

27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris? aut, Quid loqueris cum ea?

28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:

29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus?

30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.

31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.

32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.

33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?

34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.

35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem.

36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.

37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.

38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.

39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci.

40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.

41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.

42 Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.

43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam.

44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.

46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.

47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.

48 Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

49 Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.

50 Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.

51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.

52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.

53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota.

54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam.