Add parallel Print Page Options

25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.

26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:

27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:

29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.

32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.

34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed haec dico ut vos salvi sitis.

35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.

36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:

37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:

38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.

39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me:

40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

41 Claritatem ab hominibus non accipio.

42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis?

45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.

47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?

Read full chapter