Add parallel Print Page Options

22 Altera die, turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent:

23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.

24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Jesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?

26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.

27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.

28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?

29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.

30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?

31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare.

32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum.

33 Panis enim Dei est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo.

34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.

35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.

36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.

37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:

38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39 Haec est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40 Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Read full chapter