Add parallel Print Page Options

Et praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate:

et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur?

Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.

Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:

quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.

Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,

et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.

Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.

Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.

10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?

11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.

12 Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.

13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.

14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.

15 Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.

16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat inter eos.

17 Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.

18 Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:

19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt?

20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est:

21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur.

22 Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos: jam enim conspiraverunt Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

23 Propterea parentes ejus dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate.

Read full chapter