Add parallel Print Page Options

Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens:

Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te.

Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum.

Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.

Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.

Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.

Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens: Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant.

Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum.

Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?

10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est:

et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia.

Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.

Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu?

Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.

Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim): et laetatus est Jonas super hedera laetitia magna.

Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum: et percussit hederam, et exaruit.

Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonae, et aestuabat: et petivit animae suae ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere.

Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.

10 Et dixit Dominus: Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret; quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit:

11 et ego non parcam Ninive, civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa?