Add parallel Print Page Options

15 Igitur sors filiorum Judae per cognationes suas ista fuit: a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae.

Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quae respicit meridiem.

Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,

atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem AEgypti: eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianae plagae.

Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quae respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.

Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boen filii Ruben:

et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quae vocantur fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.

Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusaei ad meridiem, haec est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem:

pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.

10 Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.

11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.

12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.

13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut praeceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.

14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.

15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.

16 Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.

17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.

18 Quae, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit.

19 At illa respondit: Da mihi benedictionem: terram australem et arentem dedisti mihi; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.

20 Haec est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.

21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie: Cabseel et Eder et Jagur,

22 et Cyna et Dimona et Adada,

23 et Cades et Asor et Jethnam,

24 Ziph et Telem et Baloth,

25 Asor nova et Carioth, Hesron, haec est Asor;

26 Amam, Sama, et Molada,

27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,

28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia,

29 et Baala et Jim et Esem,

30 et Eltholad et Cesil et Harma,

31 et Siceleg et Medemena et Sensenna,

32 Lebaoth et Selim et Aen et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villae earum.

33 In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,

34 et Zanoe et AEngannim et Taphua et Enaim,

35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,

36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quatuordecim, et villae earum.

37 Sanan et Hadassa et Magdalgad,

38 Delean et Masepha et Jecthel,

39 Lachis et Bascath et Eglon,

40 Chebbon et Leheman et Cethlis,

41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villae earum.

42 Labana et Ether et Asan,

43 Jephtha et Esna et Nesib,

44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villae earum.

45 Accaron cum vicis et villulis suis.

46 Ab Accaron usque ad mare: omnia quae vergunt ad Azotum et viculos ejus.

47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem AEgypti, et mare magnum terminus ejus.

48 Et in monte: Samir et Jether et Socoth

49 et Danna et Cariathsenna, haec est Dabir:

50 Anab et Istemo et Anim,

51 Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villae earum.

52 Arab et Ruma et Esaan,

53 et Janum et Beththaphua et Apheca,

54 Athmatha, et Cariath Arbe, haec est Hebron, et Sior: civitates novem, et villae earum.

55 Maon et Carmel et Ziph et Jota,

56 Jezrael et Jucadam et Zanoe,

57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et villae earum.

58 Halhul, et Besur, et Gedor,

59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villae earum.

60 Cariathbaal, haec est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duae, et villae earum.

61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,

62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villae earum.

63 Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusaeus cum filiis Juda in Jerusalem usque in praesentem diem.

16 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quae ascendit de Jericho ad montem Bethel:

et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth:

et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno:

possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.

Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.

Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Janoe.

Descenditque de Janoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.

De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.

Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum.

10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.