Add parallel Print Page Options

18 Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.

Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas.

Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?

Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis: referantque ad me quod descripserint.

Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.

Mediam inter hos terram in septem partes describite: et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem:

quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum haereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.

Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Josue, dicens: Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me: ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.

Itaque perrexerunt: et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo.

10 Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israel in septem partes.

11 Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph.

12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane: pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagae, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,

13 atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris:

14 et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus ejus in Cariath-baal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Haec est plaga contra mare, ad occidentem.

15 A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.

16 Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom: et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusaei ad austrum: et pervenit ad fontem Rogel,

17 transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis:

18 et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim: descenditque ad Abenboen, id est, lapidem Boen filii Ruben: et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem,

19 et praetergreditur contra aquilonem Beth Hagla: suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam:

20 qui est terminus illius ab oriente. Haec est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.

21 Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,

22 Beth Araba et Samaraim et Bethel

23 et Avim et Aphara et Ophera,

24 villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villae earum.

25 Gabaon et Rama et Beroth,

26 et Mesphe et Caphara, et Amosa

27 et Recem, Jarephel et Tharela,

28 et Sela, Eleph, et Jebus, quae est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villae earum. Haec est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.

19 Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas: fuitque haereditas

eorum in medio possessionis filiorum Juda: Bersabee et Sabee et Molada

et Hasersual, Bala et Asem

et Eltholad, Bethul et Harma

et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa

et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim, et villae earum.

Ain et Remmon et Athar et Asan: civitates quatuor, et villae earum:

omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Haec est haereditas filiorum Simeon juxta cognationes suas,

in possessione et funiculo filiorum Juda: quia major erat, et idcirco filii Simeon possederunt in medio haereditatis eorum.

10 Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid.

11 Ascenditque de mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jeconam.

12 Et revertitur de Sared contra orientem in fines Ceseleththabor: et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Japhie.

13 Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethepher et Thacasin: et egreditur in Remmon, Amthar et Noa.

14 Et circuit ad aquilonem Hanathon: suntque egressus ejus vallis Jephthael,

15 et Cateth et Naalol et Semeron et Jerala et Bethlehem: civitates duodecim, et villae earum.

16 Haec est haereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.

17 Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas:

18 fuitque ejus haereditas Jezrael et Casaloth et Sunem

19 et Hapharaim et Seon, et Anaharath

20 et Rabboth et Cesion, Abes,

21 et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Bethpheses.

22 Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus ejus Jordanis: civitates sedecim, et villae earum.

23 Haec est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.

24 Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas:

25 fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph

26 et Elmelech et Amaad et Messal: et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath,

27 ac revertitur contra orientem Bethdagon: et pertransit usque Zabulon et vallem Jephthael contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad laevam Cabul,

28 et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam.

29 Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa: eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba:

30 et Amma et Aphec et Rohob: civitates viginti duae, et villae earum.

31 Haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.

32 Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas:

33 et coepit terminus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, quae est Neceb, et Jebnael usque Lecum: et egressus eorum usque ad Jordanem:

34 revertiturque terminus contra occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Juda ad Jordanem contra ortum solis:

35 civitates munitissimae, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth,

36 et Edema et Arama, Asor

37 et Cedes et Edrai, Enhasor,

38 et Jeron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem, et villae earum.

39 Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.

40 Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima:

41 et fuit terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis.

42 Selebin et Ajalon et Jethela,

43 Elon et Themna et Acron,

44 Elthece, Gebbethon et Balaath,

45 et Jud et Bane et Barach et Gethremmon:

46 et Mejarcon et Arecon, cum termino qui respicit Joppen,

47 et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui.

48 Haec est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum.

49 Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Josue filio Nun in medio sui,

50 juxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim: et aedificavit civitatem, habitavitque in ea.

51 Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israel in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii: partitique sunt terram.