Add parallel Print Page Options

21 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,

nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,

et sorore virgine quae non est nupta viro:

sed nec in principe populi sui contaminabitur.

Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.

Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.

Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quae repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,

et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.

Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.

10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:

11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur.

12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.

13 Virginem ducet uxorem:

14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:

15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae: quia ego Dominus, qui sanctifico eum.

16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

17 Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,

18 nec accedet ad ministerium ejus: si caecus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,

19 si fracto pede, si manu,

20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.

21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:

22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,

23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.

24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israel cuncta quae fuerant sibi imperata.

22 Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offerunt. Ego Dominus.

Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.

Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,

et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,

immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quae sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,

et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.

Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.

Custodiant praecepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.

10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.

11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.

12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.

13 Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.

14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.

15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae offerunt Domino:

16 ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.

17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

18 Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,

19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:

20 si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.

21 Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.

22 Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.

23 Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.

24 Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.

25 De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.

26 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.

28 Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum foetibus suis.

29 Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,

30 eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.

31 Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.

32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos,

33 et eduxi de terra AEgypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.