Add parallel Print Page Options

Haec quoque lex hostiae pro delicto, Sancta sanctorum est:

idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.

Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:

duos renunculos, et pinguedinem quae juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.

Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.

Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.

Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiae lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.

Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.

Et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur:

10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura aequa per singulos dividetur.

11 Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino.

12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:

13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis:

14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem,

15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.

16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:

17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.

18 Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit.

19 Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.

20 Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis.

21 Et quae tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quae polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

23 Loquere filiis Israel: Adipem ovis, et bovis, et caprae non comedetis.

24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.

25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.

26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.

27 Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis.

28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

29 Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.

30 Tenebit manibus adipem hostiae, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,

31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.

32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.

33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.

34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israel.

35 Haec est unctio Aaron et filiorum ejus in caeremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,

36 et quae praecepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis.

37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,

38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis:

et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi.

Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,

ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.

Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,

vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,

quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.

Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut praeceperat ei Dominus.

10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.

11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.

12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:

13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

14 Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,

15 immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare:

17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus.

18 Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

19 immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.

20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,

21 lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut praeceperat ei.

22 Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas:

23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculae dextrae Aaron, et pollicem manus ejus dextrae, similiter et pedis.

24 Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:

25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quae operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,

27 tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.

29 Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat ei Dominus.

30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.

31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut praecepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos:

32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.

33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio:

34 sicut et impraesentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.

35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est.

36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quae locutus est Dominus per manum Moysi.