Add parallel Print Page Options

16 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:

et praecepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),

nisi haec ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.

Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: haec enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.

Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.

Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,

duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:

mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:

cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:

10 cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.

11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum:

12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta:

13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.

14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.

15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,

16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a praevaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.

17 Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo coetu Israel, donec egrediatur.

18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum:

19 aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel.

20 Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem:

21 et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta atque peccata eorum: quae imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.

22 Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,

23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,

24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:

25 et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.

26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.

27 Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum:

28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.

29 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.

30 In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini.

31 Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.

32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatae sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis,

33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.

34 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut praeceperat Dominus Moysi.

17 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israel, dicens ad eos: Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens:

Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,

et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.

Ideo sacerdoti offerre debent filii Israel hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.

Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino:

et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum.

Et ad ipsos dices: Homo de domo Israel, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,

et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.

10 Homo quilibet de domo Israel et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,

11 quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animae piaculo sit.

12 Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos.

13 Homo quicumque de filiis Israel, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra.

14 Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit.

15 Anima, quae comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet.

16 Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.

18 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester:

juxta consuetudinem terrae AEgypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.

Facietis judicia mea, et praecepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.

Custodite leges meas atque judicia, quae faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.

Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.

Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus.

Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.

Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.

10 Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.

11 Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.

12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui.

13 Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.

14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quae tibi affinitate conjungitur.

15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.

16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.

17 Turpitudinem uxoris tuae et filiae ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.

18 Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.

19 Ad mulierem quae patitur menstrua non accedes, nec revelabis foeditatem ejus.

20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.

21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.

23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.

24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,

25 et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.

26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.

27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.

28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos.

29 Omnis anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.

30 Custodite mandata mea. Nolite facere quae fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.