Add parallel Print Page Options

24 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,

extra velum testimonii in tabernaculo foederis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.

Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.

Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas:

quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:

et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel foedere sempiterno:

eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

10 Ecce autem egressus filius mulieris Israelitidis, quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israel, jurgatus est in castris cum viro Israelita.

11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)

12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.

13 Qui locutus est ad Moysen,

14 dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

15 Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;

16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.

18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.

19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:

20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.

21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.

22 AEquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester.

23 Locutusque est Moyses ad filios Israel: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi.

25 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:

Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.

Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus:

septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.

Quae sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terrae est:

sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinantur apud te:

jumentis tuis et pecoribus, omnia quae nascuntur praebebunt cibum.

Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem:

et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.

10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim jubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:

11 quia jubilaeus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis,

12 ob sanctificationem jubilaei: sed statim oblata comedetis.

13 Anno jubilaei, redient omnes ad possessiones suas.

14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilaei emes ab eo,

15 et juxta supputationem frugum vendet tibi.

16 Quanto plures anni remanserint post jubilaeum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.

17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.

18 Facite praecepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,

19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.

20 Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?

21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:

22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.

23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis:

24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur.

25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.

26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,

27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.

28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilaeum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.

29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.

30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilaeo.

31 Sin autem in villa domus, quae muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilaeo revertetur ad dominum.

32 AEdes Levitarum quae in urbibus sunt, semper possunt redimi:

33 si redemptae non fuerint, in jubilaeo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.

34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.

35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,

36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.

37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.

38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra AEgypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.

39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,

40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilaeum operabitur apud te,

41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.

42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra AEgypti: non veneant conditione servorum:

43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.

44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt:

45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:

46 et haereditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum: fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.

47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus:

48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,

49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,

50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum jubilaeum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.

51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilaeum, secundum hos reddet et pretium:

52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,

53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.

54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno jubilaeo egredietur cum liberis suis.

55 Mei enim sunt servi filii Israel, quos eduxi de terra AEgypti.