Add parallel Print Page Options

10 Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.

Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.

In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:

et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.

In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis:

et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:

11 Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.

12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.

13 Vae tibi Corozain! vae tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent.

14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.

15 Et tu Capharnaum, usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris.

16 Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.

18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem.

19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.

20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.

21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.

22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quae vos videtis.

24 Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?

26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?

27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.

28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.

29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?

30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.

31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit.

32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.

33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.

34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.

35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.

36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?

37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.

38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,

39 et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.

40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.

41 Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,

42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.

11 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.

Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.

Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,

quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,

et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.

Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.

Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.

10 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.

11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?

12 aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?

13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?

14 Et erat ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.

15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.

16 Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.

17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.

18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere daemonia.

19 Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.

20 Porro si in digito Dei ejicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.

21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet.

22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.

23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.

24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.

25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.

26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

27 Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.

28 At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.

29 Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.

30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.

31 Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.

32 Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae, et ecce plus quam Jonas hic.

33 Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.

34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

35 Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint.

36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.

38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.

39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.

40 Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?

41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.

42 Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis judicium et caritatem Dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere.

43 Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.

44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.

45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis.

46 At ille ait: Et vobis legisperitis vae: quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.

47 Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.

48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra.

49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:

50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,

51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.

52 Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.

53 Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,

54 insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.