Add parallel Print Page Options

11 Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.

Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.

Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,

quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,

et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.

Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.

Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.

10 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.

11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?

12 aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?

13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?

14 Et erat ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.

15 Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.

16 Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.

17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.

18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere daemonia.

19 Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.

20 Porro si in digito Dei ejicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.

21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet.

22 Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.

23 Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.

24 Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.

25 Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.

26 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

27 Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.

28 At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.

29 Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.

30 Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.

31 Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.

32 Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae, et ecce plus quam Jonas hic.

33 Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.

34 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

35 Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint.

36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.

38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.

39 Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.

40 Stulti! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?

41 Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.

42 Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis judicium et caritatem Dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere.

43 Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.

44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.

45 Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis.

46 At ille ait: Et vobis legisperitis vae: quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.

47 Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.

48 Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra.

49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur:

50 ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,

51 a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.

52 Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.

53 Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,

54 insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.

12 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.

Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.

Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.

Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.

Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.

Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?

sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.

Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei:

qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.

10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.

11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.

12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.

13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem.

14 At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?

15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet.

16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:

17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?

18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea,

19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.

20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cujus erunt?

21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini.

23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.

24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?

25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?

26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis?

27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.

28 Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillae fidei?

29 Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:

30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.

31 Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis.

32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.

33 Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.

34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

35 Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris,

36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.

37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.

38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.

39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.

41 Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?

42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?

43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.

44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum.

45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:

46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.

47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis:

48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.

49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?

50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur?

51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem:

52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres

53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.

54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.

55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit: et fit.

56 Hypocritae! faciem caeli et terrae nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?

57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?

58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.

59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.

13 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.

Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?

Non, dico vobis: sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.

Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Jerusalem?

Non, dico vobis: sed si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.

Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit.

Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?

At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,

et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.

10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.

11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.

12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.

13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.

14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.

15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare?

16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?

17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.

18 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud?

19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres caeli requieverunt in ramis ejus.

20 Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei?

21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum.

22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.

23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:

24 Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.

25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:

26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.

27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.

28 Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

29 Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.

30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.

31 In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.

32 Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.

33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.

34 Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?

35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.

14 Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.

Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.

Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisaeos, dicens: Si licet sabbato curare?

At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.

Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?

Et non poterant ad haec respondere illi.

Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:

Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.

Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.

10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus:

11 quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.

12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio;

13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos:

14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.

15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei.

16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos.

17 Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.

18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.

19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.

20 Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire.

21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc.

22 Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.

23 Et ait dominus servo: Exi in vias, et saepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.

24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam.

25 Ibant autem turbae multae cum eo: et conversus dixit ad illos:

26 Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.

27 Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.

28 Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,

29 ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,

30 dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare?

31 Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se?

32 Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt.

33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.

34 Bonum est sal: si autem sal evanuerit, in quo condietur?

35 Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.

15 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.

Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.

Et ait ad illos parabolam istam dicens:

Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam?

Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:

et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.

Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.

Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat?

Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.

10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.

11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:

12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam.

13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.

14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere.

15 Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.

16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.

17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!

18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te:

19 jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.

20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.

21 Dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.

22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:

23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:

24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari.

25 Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum:

26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent.

27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.

28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum.

29 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi: et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer.

30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.

31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:

32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.

16 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.

Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae: jam enim non poteris villicare.

Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.

Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.

Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?

At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.

Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.

Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.

10 Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.

11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?

12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?

13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.

14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari: et deridebant illum.

15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.

16 Lex et prophetae usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.

17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere.

18 Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, moechatur: et qui dimissam a viro ducit, moechatur.

19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.

20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,

21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.

22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.

23 Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:

24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.

25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:

26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.

27 Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:

28 habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.

29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.

30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent.

31 Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

17 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: vae autem illi per quem veniunt.

Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.

Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi.

Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi.

Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.

Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.

Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:

et non dicat ei: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes?

Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat?

10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.

11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam.

12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:

13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri.

14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.

15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,

16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.

17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?

18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.

19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.

20 Interrogatus autem a pharisaeis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:

21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.

22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.

23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:

24 nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.

25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.

26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:

27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.

28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant:

29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit:

30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur.

31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.

32 Memores estote uxoris Lot.

33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.

34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:

35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.

36 Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?

37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.

18 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,

dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.

Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.

Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:

tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.

Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:

Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?

Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?

Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:

10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus.

11 Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:

12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.

13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.

14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.

16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.

17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.

18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?

19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.

20 Mandata nosti: non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.

21 Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea.

22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.

23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.

24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!

25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?

27 Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.

29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,

30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.

31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis:

32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:

33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.

34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur.

35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans.

36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.

37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.

38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.

39 Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.

40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,

41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.

42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.

43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

19 Et ingressus perambulabat Jericho.

Et ecce vir nomine Zachaeus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:

et quaerebat videre Jesum, quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.

Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.

Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.

Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.

Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.

Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahae.

10 Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat.

11 Haec illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.

14 Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.

15 Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

16 Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.

17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.

18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.

19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.

20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:

21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

22 Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:

23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?

24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.

26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.

28 Et his dictis, praecedebat ascendens Jerosolymam.

29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.

31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.

32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?

34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.

35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.

36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:

37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,

38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in caelo, et gloria in excelsis.

39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.

40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:

42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:

44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.

45 Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes,

46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere:

48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.