Add parallel Print Page Options

15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.

16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.

17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.

18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?

19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.

20 Mandata nosti: non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.

21 Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea.

22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.

23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.

24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!

25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?

27 Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.

29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,

30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.

31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis:

32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:

33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.

34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur.

35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans.

36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.

37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.

38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.

39 Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.

40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,

41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.

42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.

43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

19 Et ingressus perambulabat Jericho.

Et ecce vir nomine Zachaeus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:

et quaerebat videre Jesum, quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.

Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.

Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.

Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.

Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.

Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahae.

10 Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat.

11 Haec illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.

12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.

13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.

14 Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.

15 Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.

16 Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.

17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.

18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.

19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.

20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:

21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.

22 Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:

23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?

24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.

25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.

26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.

27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.

28 Et his dictis, praecedebat ascendens Jerosolymam.

29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.

31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.

32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?

34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.

35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.

36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:

37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,

38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in caelo, et gloria in excelsis.

39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.

40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:

42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:

44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.

45 Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes,

46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere:

48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.