Add parallel Print Page Options

39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:

40 et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.

41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:

42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.

43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?

44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.

45 Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.

46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:

47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

48 Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,

50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.

52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.

54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae:

55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.

56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.

Read full chapter