Add parallel Print Page Options

20 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus,

et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?

Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:

baptismus Joannis de caelo erat, an ex hominibus?

At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?

Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse.

Et responderunt se nescire unde esset.

Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio.

Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.

10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem.

11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.

12 Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt.

13 Dixit autem dominus vineae: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.

14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas.

15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?

16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.

17 Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli?

18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.

19 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.

20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati praesidis.

21 Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.

22 Licet nobis tributum dare Caesari, an non?

23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?

24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Caesaris.

25 Et ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.

26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.

27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,

28 dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.

29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.

30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.

31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.

32 Novissime omnium mortua est et mulier.

33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.

34 Et ait illis Jesus: Filii hujus saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias:

35 illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:

36 neque enim ultra mori potuerunt: aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.

38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.

39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.

40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

41 Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David?

42 et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,

43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

44 David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est?

45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:

46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,

47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.

21 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.

Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit.

Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.

Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit:

Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient?

Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.

Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis.

10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

11 Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt.

12 Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum:

13 continget autem vobis in testimonium.

14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis:

15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:

17 et eritis odio omnibus propter nomen meum:

18 et capillus de capite vestro non peribit.

19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.

20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:

21 tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,

22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt.

23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.

24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum:

26 arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur:

27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.

28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.

29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:

30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.

31 Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

32 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.

33 Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.

34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa:

35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae.

36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.

37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.

38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.