Add parallel Print Page Options

22 Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha:

et quaerebant principes sacerdotum, et scribae, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem.

Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim:

et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.

Et spopondit, et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.

At illi dixerunt: Ubi vis paremus?

10 Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans: sequimini eum in domum, in quam intrat,

11 et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?

12 Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate.

13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.

17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.

18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.

20 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.

22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen vae homini illi per quem tradetur.

23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

Read full chapter