Add parallel Print Page Options

24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.

25 Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator.

27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:

28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.

29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,

30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel.

31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:

32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

33 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.

34 At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:

35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?

36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.

37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me finem habent.

38 At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.

39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.

40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.

41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,

42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.

43 Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

44 Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.

46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.

Read full chapter