Add parallel Print Page Options

47 Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.

48 Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis?

49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?

50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.

51 Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.

52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?

53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.

54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.

55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.

56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.

57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.

58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.

59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilaeus est.

60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.

62 Et egressus foras Petrus flevit amare.

63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes.

64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit?

65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.

67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:

68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.

69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.

70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.

71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.

Read full chapter