Add parallel Print Page Options

23 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.

Coeperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse.

Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis.

Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine.

At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judaeam, incipiens a Galilaea usque huc.

Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset.

Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.

Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.

10 Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.

11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.

12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.

13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,

14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.

15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.

16 Emendatum ergo illum dimittam.

17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.

18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:

19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.

21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.

22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.

23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.

24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.

25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.

Read full chapter