Add parallel Print Page Options

26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.

27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum.

28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.

29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.

30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.

31 Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?

32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.

34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.

35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.

36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,

37 et dicentes: Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac.

38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judaeorum.

39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.

40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.

41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.

42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.

43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.

44 Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam.

45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit.

47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.

48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.

50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:

51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathaea civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei:

52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu:

53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.

55 Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.

56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Read full chapter