Add parallel Print Page Options

20 Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est.

22 Et scribae, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia.

23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere?

24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.

25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.

26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.

27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.

28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint:

29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti.

30 Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.

31 Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,

32 et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te.

33 Et respondens eis, ait: Quae est mater mea et fratres mei?

34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea et fratres mei.

35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

Read full chapter