Add parallel Print Page Options

21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.

22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,

23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.

24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.

25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim,

26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:

27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus:

28 dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.

29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.

30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?

31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?

32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.

33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.

34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.

35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum?

36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.

37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.

38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.

39 Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.

40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.

41 Et tenens manum puellae, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge.

42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.

43 Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.

Read full chapter