Add parallel Print Page Options

Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:

et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus ejus efficiuntur?

Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.

Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.

Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:

et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

Et vocavit duodecim: et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.

Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes,

sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.

10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:

11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.

12 Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent:

13 et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant.

14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.

15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.

17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.

19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.

20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.

21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae:

22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi:

23 et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.

24 Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistae.

25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistae.

26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:

27 sed misso spiculatore praecepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,

28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae.

29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento.

Read full chapter