Add parallel Print Page Options

Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.

Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.

Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu.

Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum.

Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti.

Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum.

Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.

Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.

10 Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum?

11 Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.

12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.

13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.

14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.

15 Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?

16 Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:

17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.

18 Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.

19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.

20 Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:

21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.

22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.

24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introeas in eum.

25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.

26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.

27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?

28 Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.

29 Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam: nec volebat quemquam scire.

30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.

31 At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.

32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?

33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.

34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.

35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:

36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.

37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.

38 Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:

39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.

42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,

43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,

45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,

47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.

49 Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

10 Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbae ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.

Et accedentes pharisaei interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.

At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses?

Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.

Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud:

ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus.

Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam:

et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.

Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.

11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.

12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur.

13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.

14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.

15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.

16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?

18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.

19 Praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.

20 At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observavi a juventute mea.

21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.

22 Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones.

23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!

24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!

25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.

26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?

27 Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.

28 Et coepit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.

29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,

30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.

31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et praecedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura.

33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:

34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.

35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.

36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?

37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.

38 Jesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?

39 At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:

40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

41 Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne.

42 Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.

43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister:

44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.

45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

46 Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat juxta viam mendicans.

47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei.

48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.

49 Et stans Jesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te.

50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

51 Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.

52 Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

11 Et cum appropinquarent Jerosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.

Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.

Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.

Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?

Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.

Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via.

Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:

10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.

11 Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.

14 Et respondens dixit ei: Jam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.

15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:

16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:

17 et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum.

18 Quo audito principes sacerdotum et scribae, quaerebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.

19 Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

21 Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.

22 Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei.

23 Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.

24 Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

25 Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra.

26 Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra.

27 Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores:

28 et dicunt ei: In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?

29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate haec faciam.

30 Baptismus Joannis, de caelo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.

31 At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis ei?

32 Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.

33 Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.

12 Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae.

Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.

Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.

Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam caedentes, alios vero occidentes.

Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.

Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est haeres: venite, occidamus eum: et nostra erit haereditas.

Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam.

Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.

10 Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli:

11 a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?

12 Et quaerebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.

14 Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Caesari, an non dabimus?

15 Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.

16 At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago haec, et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris.

17 Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.

18 Et venerunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes:

19 Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.

20 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.

21 Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.

22 Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.

23 In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.

24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?

25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.

26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob?

27 Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.

28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.

29 Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est:

30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.

31 Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.

32 Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum.

33 Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.

34 Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.

35 Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?

36 Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

37 Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.

38 Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,

39 et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis:

40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis: hi accipient prolixius judicium.

41 Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.

42 Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,

43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.

44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum.

13 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structurae.

Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas:

Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?

Et respondens Jesus coepit dicere illis: Videte ne quis vos seducat:

multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent.

Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim haec fieri: sed nondum finis.

Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec.

Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.

10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium.

11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.

12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.

13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes:

15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua:

16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.

17 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus.

18 Orate vero ut hieme non fiant.

19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.

20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.

21 Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.

22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.

23 Vos ergo videte: ecce praedixi vobis omnia.

24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:

25 et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes, quae in caelis sunt, movebuntur.

26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.

27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.

28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas:

29 sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.

30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant.

31 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater.

33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.

34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori praecepit ut vigilet,

35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),

36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.

37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.

14 Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.

Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus.

Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?

poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.

Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:

semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.

Quod habuit haec, fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus.

10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

11 Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.

12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?

13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans: sequimini eum,

14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?

15 Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum: et illic parate nobis.

16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

17 Vespere autem facto, venit cum duodecim.

18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.

19 At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?

20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.

23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.

24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.

25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

27 Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.

28 Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.

29 Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.

30 Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.

31 At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.

33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et coepit pavere et taedere.

34 Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.

35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.

36 Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.

37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?

38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.

39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.

40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.

41 Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

42 Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.

43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.

44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.

45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.

46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.

47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.

48 Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?

49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae.

50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.

51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.

52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores.

54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.

55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant.

56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.

57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:

58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo.

59 Et non erat conveniens testimonium illorum.

60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his?

61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?

62 Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli.

63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?

64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

65 Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant.

66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:

67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras.

68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.

69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.

70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilaeus es.

71 Ille autem coepit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.

72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.

15 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.

Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.

Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.

Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.

Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.

Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis.

Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judaeorum?

10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum?

13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.

14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.

15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.

16 Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem,

17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.

18 Et coeperunt salutare eum: Ave rex Judaeorum.

19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.

20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.

21 Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.

22 Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariae locus.

23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.

24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

25 Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.

26 Et erat titulus causae ejus inscriptus: Rex Judaeorum.

27 Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.

28 Et impleta est Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est.

29 Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas,

30 salvum fac temetipsum descendens de cruce.

31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.

32 Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

33 Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.

34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?

35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.

36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.

37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.

38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.

39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.

40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:

41 et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam.

42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),

43 venit Joseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.

44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.

45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.

46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.

16 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.

Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.

Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?

Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.

Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.

Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.

Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.

At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.

Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia.

10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.

11 Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.

12 Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:

13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.

14 Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.

15 Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.

16 Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.

17 Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient: linguis loquentur novis:

18 serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.

19 Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.

20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.