Add parallel Print Page Options

19 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem,

et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.

Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?

Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit:

Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?

Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.

Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: et qui dimissam duxerit, moechatur.

10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.

12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.

13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.

14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum.

15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam?

17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.

18 Dicit illi: Quae? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;

19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.

20 Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?

21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.

22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.

23 Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum.

24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.

25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?

26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.

27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis?

28 Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.

29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.

30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

20 Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.

Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?

Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.

Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.

Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus.

13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?

14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?

16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:

18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,

19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.

22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.

23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.

24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.

25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.

26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:

27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,

30 et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.

31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.

32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?

33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.

34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

21 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos,

dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:

et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.

Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:

Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.

Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus.

Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via:

turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.

10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?

11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae.

12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:

13 et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.

14 Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo: et sanavit eos.

15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt,

16 et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?

17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit.

18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.

20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?

21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.

22 Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.

23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?

24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.

25 Baptismus Joannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:

26 Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.

27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.

28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.

29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit.

30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:

31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.

32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

33 Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.

35 Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.

37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.

38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus.

39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.

40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?

41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?

43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.

45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.

46 Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.

22 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:

Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.

Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.

Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:

reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.

Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.

Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:

ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.

10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletae sunt nuptiae discumbentium.

11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.

12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.

13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.

14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

15 Tunc abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.

16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:

17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non?

18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae?

19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.

20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?

21 Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.

22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.

23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,

24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.

25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.

26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.

27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.

28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.

29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.

30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in caelo.

31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:

32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.

33 Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus.

34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum:

35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:

36 Magister, quod est mandatum magnum in lege?

37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.

38 Hoc est maximum, et primum mandatum.

39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.

40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.

41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Jesus,

42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.

43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:

44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?

46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

23 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,

dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei.

Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.

Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.

Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.

Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis,

et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.

Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in caelis est.

10 Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.

11 Qui major est vestrum, erit minister vester.

12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.

13 Vae autem vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.

14 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis judicium.

15 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.

16 Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet.

17 Stulti et caeci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?

18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.

19 Caeci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum?

20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt.

21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:

22 et qui jurat in caelo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.

23 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem! haec oportuit facere, et illa non omittere.

24 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

25 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!

26 Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.

27 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!

28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

29 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,

30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum!

31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.

32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?

34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:

35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.

36 Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.

37 Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?

38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.

39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.

24 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi.

Ipse autem respondens dixit illis: Videtis haec omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.

Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi?

Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:

multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.

Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis:

consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca:

haec autem omnia initia sunt dolorum.

Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.

10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

11 Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.

12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:

13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

14 Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.

15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:

16 tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes:

17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:

18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.

19 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!

20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:

21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.

23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.

24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.

25 Ecce praedixi vobis.

26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.

27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.

28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.

29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur:

30 et tunc parebit signum Filii hominis in caelo: et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate.

31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.

32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas:

33 ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in januis.

34 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant.

35 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.

36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater.

37 Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis:

38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,

39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.

40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.

41 Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.

42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.

43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?

46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.

47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.

48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:

49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:

50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:

51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.

25 Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.

Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes:

sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:

prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.

Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur.

Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

11 Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.

12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.

13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.

14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.

15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.

16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.

17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.

18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.

19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.

20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

21 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.

22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.

23 Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.

24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:

25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.

26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:

27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.

28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:

29 omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.

31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae:

32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis:

33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.

34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:

35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:

36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.

37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?

38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?

39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?

40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:

42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum:

43 hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.

44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?

45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.

46 Et ibunt hi in supplicium aeternum: justi autem in vitam aeternam.

26 Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:

Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.

Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:

et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,

accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.

Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec?

potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.

11 Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.

12 Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

13 Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus.

14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum:

15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.

16 Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.

17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?

18 At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.

19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.

20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.

22 Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?

23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.

25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.

26 Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.

27 Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.

28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

29 Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.

30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.

31 Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

32 Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.

33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.

34 Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.

37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse.

38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.

39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?

41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.

43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.

44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.

45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

46 Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.

47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.

48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.

49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.

50 Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.

51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.

52 Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?

54 Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?

55 In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.

56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.

58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.

59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent:

60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,

61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.

62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur?

63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.

64 Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.

65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:

66 quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.

67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,

68 dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?

69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras.

70 At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.

71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno.

72 Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem.

73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.

74 Tunc coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.

75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.

27 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.

Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.

Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,

dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.

Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.

Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.

Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.

Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.

Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel:

10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.

11 Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.

12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?

14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.

15 Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent:

16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus?

18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.

21 Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.

22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?

23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.

24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.

25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.

26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.

27 Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:

28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,

29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judaeorum.

30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.

31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.

32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.

33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.

34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.

35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

36 Et sedentes servabant eum.

37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum.

38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.

39 Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,

40 et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.

41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:

42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:

43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.

44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

45 A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.

46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?

47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.

48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.

49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.

50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.

51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petrae scissae sunt,

52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.

54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.

55 Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei:

56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei.

57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:

58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.

59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,

60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.

62 Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum,

63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.

64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore.

65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.

66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.