Add parallel Print Page Options

Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Judaeos,

et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judaei faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?

Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait: AEdificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.

Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis.

Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt aedificantes.

Itaque aedificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum.

Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitae, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis.

Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias.

Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.

10 Dixit autem Judas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus aedificare murum.

11 Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.

12 Factum est autem venientibus Judaeis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos,

13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.

14 Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum: Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.

15 Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.

16 Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum: et lanceae, et scuta, et arcus, et loricae, et principes post eos in omni domo Juda.

17 AEdificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium:

18 aedificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et aedificabant, et clangebant buccina juxta me.

19 Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero:

20 in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis.

21 Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra.

22 In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum.

23 Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.

Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judaeos.

Et erant qui dicerent: Filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis: accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.

Et erant qui dicerent: Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.

Et alii dicebant: Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas:

et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostrae sunt: et sicut filii eorum, ita et filii nostri: ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulae, nec habemus unde possint redimi: et agros nostros et vineas nostras alii possident.

Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec:

cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis: Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis? Et congregavi adversum eos concionem magnam,

et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judaeos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.

Dixique ad eos: Non est bona res quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?

10 Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud: aes alienum concedamus quod debetur nobis.

11 Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimum pecuniae, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.

12 Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quaeremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram.

13 Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.

14 A die autem illa, qua praeceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus.

15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:

16 quin potius in opere muri aedificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.

17 Judaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.

18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam: insuper et annonas ducatus mei non quaesivi: valde enim attenuatus erat populus.

19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quae feci populo huic.

Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),

miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.

Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.

Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.

Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:

In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam

et prophetas posueris, qui praedicent de te in Jerusalem, dicentes: Rex in Judaea est. Auditurus est rex verba haec: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.

Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris: de corde enim tuo tu componis haec.

Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere, et quiesceremus: quam ob causam magis confortavi manus meas.

10 Et ingressus sum domum Semaiae filii Dalaiae filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas aedis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.

11 Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar.

12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.

13 Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi.

14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiae prophetae, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.

15 Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.

16 Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.

17 Sed et in diebus illis multae optimatum Judaeorum epistolae mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.

18 Multi enim erant in Judaea habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniae filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiae:

19 sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.