Add parallel Print Page Options

Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,

praecepi Hanani fratri meo, et Hananiae principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),

et dixi eis: Non aperiantur portae Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausae portae sunt, et oppilatae: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.

Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus aedificatae.

Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.

Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judaeam, unusquisque in civitatem suam.

Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel:

filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:

filii Saphatia, trecenti septuaginta duo:

10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo:

11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo:

12 filii AElam, mille ducenti quinquaginta quatuor:

13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque:

14 filii Zachai, septingenti sexaginta:

15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo:

16 filii Bebai, sexcenti viginti octo:

17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo:

18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem:

19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem:

20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque:

21 filii Ater, filii Hezeciae, nonaginta octo:

22 filii Hasem, trecenti viginti octo:

23 filii Besai, trecenti viginti quatuor:

24 filii Hareph, centum duodecim:

25 filii Gabaon, nonaginta quinque:

26 filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.

27 Viri Anathoth, centum viginti octo.

28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo.

29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.

30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.

31 Viri Machmas, centum viginti duo.

32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.

33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.

34 Viri AElam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.

35 Filii Harem, trecenti viginti.

36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.

37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.

38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.

39 Sacerdotes: filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.

40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.

41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.

42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitae:

43 filii Josue et Cedmihel filiorum

44 Oduiae, septuaginta quatuor. Cantores:

45 filii Asaph, centum quadraginta octo.

46 Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo.

47 Nathinaei: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,

48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,

49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,

50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,

51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,

52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,

53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,

54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,

55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,

56 filii Nasia, filii Hatipha,

57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,

58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,

59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.

60 Omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.

61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent,

62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.

63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.

64 Hi quaesierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio.

65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.

66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,

67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.

68 Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque:

69 cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti.

70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.

71 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.

72 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.

73 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitae, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinaei, et omnis Israel, in civitatibus suis.

Et venerat mensis septimus: filii autem Israel erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam aquarum: et dixerunt Esdrae scribae ut afferret librum legis Moysi, quam praeceperat Dominus Israeli.

Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.

Et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium: et aures omnis populi erant erectae ad librum.

Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum: et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus: et ad sinistram, Phadaia, Misael, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam.

Et aperuit Esdras librum coram omni populo: super universum quippe populum eminebat: et cum aperuisset eum, stetit omnis populus.

Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen, elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.

Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan, Phalaia, Levitae, silentium faciebant in populo ad audiendam legem: populus autem stabat in gradu suo.

Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.

Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitae interpretantes universo populo: Dies sanctificatus est Domino Deo nostro: nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.

10 Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.

11 Levitae autem silentium faciebant in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere.

12 Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret laetitiam magnam: quia intellexerant verba quae docuerat eos.

13 Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae, ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis.

14 Et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israel in tabernaculis in die solemni, mense septimo:

15 et ut praedicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes: Egredimini in montem, et afferte frondes olivae, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.

16 Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo: et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portae aquarum, et in platea portae Ephraim.

17 Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum. Et fuit laetitia magna nimis.

18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum.

In die autem vigesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Israel in jejunio et in saccis, et humus super eos.

Et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigena: et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum.

Et consurrexerunt ad standum: et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum.

Surrexerunt autem super gradum Levitarum Josue, et Bani, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani: et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum.

Et dixerunt Levitae Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum: et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude.

Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti caelum, et caelum caelorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quae in ea sunt: maria, et omnia quae in eis sunt: et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat.

Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldaeorum, et posuisti nomen ejus Abraham:

et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananaei, Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et Gergesaei, ut dares semini ejus: et implesti verba tua, quoniam justus es.

Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in AEgypto, clamoremque eorum audisti super mare Rubrum.

10 Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terrae illius: cognovisti enim quia superbe egerant contra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.

11 Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.

12 Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via per quam ingrediebantur.

13 Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de caelo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, caeremonias, et praecepta bona:

14 et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis: et mandata, et caeremonias, et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui.

15 Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.

16 Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua.

17 Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem, Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multae miserationis, non dereliquisti eos,

18 et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent: Iste est deus tuus, qui eduxit te de AEgypto: feceruntque blasphemias magnas:

19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.

20 Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos: et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti.

21 Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit: vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti.

22 Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan.

23 Et multiplicasti filios eorum sicut stellas caeli, et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent.

24 Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terrae, ut facerent eis sicut placebant illis.

25 Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis: cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa: et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna.

26 Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes.

27 Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te, et tu de caelo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum.

28 Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de caelo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus.

29 Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quae faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.

30 Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.

31 In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos: quoniam Deus miserationum et clemens es tu.

32 Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.

33 Et tu justus es in omnibus quae venerunt super nos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.

34 Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quae testificatus es in eis.

35 Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa quam dederas eis, et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis.

36 Ecce nos ipsi hodie servi sumus: et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quae bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea.

37 Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra: et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam: et in tribulatione magna sumus.

38 Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus, et scribimus: et signant principes nostri, Levitae nostri, et sacerdotes nostri.