Add parallel Print Page Options

Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:

obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, praefectique eorum, qui numerati fuerant,

munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.

Ait autem Dominus ad Moysen:

Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.

Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.

Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.

Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.

10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.

11 Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.

12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:

13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:

14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:

15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

16 hircumque pro peccato:

17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Nahasson filii Aminadab.

18 Secundo die obtulit Nathanael filius Suar, dux de tribu Issachar,

19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:

20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:

21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

22 hircumque pro peccato:

23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Nathanael filii Suar.

24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,

25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:

26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:

27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

28 hircumque pro peccato:

29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Eliab filii Helon.

30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,

31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:

32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:

33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

34 hircumque pro peccato:

35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.

36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,

37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:

38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:

39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

40 hircumque pro peccato:

41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.

42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,

43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:

44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:

45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

46 hircumque pro peccato:

47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Eliasaph filii Duel.

48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,

49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:

50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:

51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

52 hircumque pro peccato:

53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.

54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,

55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:

56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:

57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

58 hircumque pro peccato:

59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.

60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,

61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:

62 et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:

63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

64 hircumque pro peccato:

65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.

66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,

67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:

68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:

69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

70 hircumque pro peccato:

71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.

72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,

73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:

74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:

75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

76 hircumque pro peccato:

77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.

78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,

79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum:

80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:

81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

82 hircumque pro peccato:

83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahira filii Enan.

84 Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialae argenteae duodecim: mortariola aurea duodecim:

85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii:

86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:

87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.

88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.

89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur praecipe ut lucernae contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.

Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi.

Haec autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quae ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos

juxta hunc ritum: aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suae. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,

tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato:

et applicabis Levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine filiorum Israel.

10 Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos.

11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio ejus.

12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.

13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,

14 ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei.

15 Et postea ingredientur tabernaculum foederis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini: quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel.

16 Pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.

17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra AEgypti, sanctificavi eos mihi:

18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel,

19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo foederis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.

20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitas quae praeceperat Dominus Moysi:

21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,

22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis ejus. Sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.

23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

24 Haec est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis.

25 Cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt,

26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodiant quae sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.